- GENTES
- GENTESadversus quas Arnob. aliique scripsêre, seu Nationes, ut quorundam MSS. ἐπιγραφῆ habet, una eademque res. Infideles nempe omnes populi appellantur in V. T. libris Gap desc: Hebrew, et inde in Evangelistarum Apostolorum monumentis Ε῎θνη, quia viz. praeter populum Deopeculiarem, Iudaeae terminis inclulum, et postea praeter paucos fideles, Gentes omnes aliae ac nationes, vero Deo ignorato, idolis serviebant. Hinc itaqueve vet. Ecclesia appellationes illas retinuit; donec ruente idololatriâ et Christianâ pietate longe lateque diffusâ, facies rerum alia esse coepit. tunc enim, cum Christiani Impp. terrarum Orbi praesiderent, et Ecclesiae Christo ubique conderentur; contra idolorum clauderentur et everserentur, simul cum appellationis causa appellatio ipsa mutata est, et qui prius, Gentes Nationes, Ethnici, postmodum Pagani dici coepêrunt, quippe non amplius terrarum Orbem occupantes, sed in angustum coarctati, et quasi pagis tantum quibusdam conclusi. Certe, antequam Imperium Christianis subeset, ignotam hanc adhuc appellationem, novimus, docetque id ex Prudent. erudite Desid. Herald. ad Arnob. operis inscriptionem. Alia tamen quaedam, de eadem voce infra videbimus. At Gentes quae sint Gen. c. 14. v. 1. ubi Thadal Rex Gentium memoratur, non adeo liquet Nonnullis Cilices sunt, aliis incolae regionis proprio nomine Goiim dicti. Masius maritimam hîc Palaestinae oram intelligi vult in Galilaea Sup. quae Gentium dicta, quod portuola mercaturaeque faciendae accommoda varias gentes reciperet. Sed nondum antiquis illis temporibus tanta ibi hominum frequentia, quin potius Gentium Galilaea διακριτικῶς pars illa Galilaeae dicta est, quam Israelis populo, a reliquis omnibus distincto separatoque alienigena postmodum retinuêrunt. Rivetus itaque Thadalem arbitratur fuisse Regem aut Ducem quorundam populorum, qui, cum null am fixam sedem aut habitationem haberent, quod hodieque apud Arabes obtinere notum, Gentium seu populorum nomen, quia certam non incolerent provinciam, servaverint. Vide illum ad Genesin Excreitat. LXXV. uti plura de voce Ε᾿θνος, it. Ε῾θνικοι. in ver. graecisino, apud Utriusque Foederis Interpretes Scriptoresque, in Ioh. Casp. Suicer. Thes. Eccl. ubi novam ei significationem in N. Test. demumaccessisse, quâ infideles notent, contendit: adde Gerh. Ioh. Voss. Etymol. in voce Pagus, rittershusium in Salvianum p. 565. Dilherum Elect. l. 2. c. 6. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.